Vulgata
Zacharias, CAPITULUM 7
Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam in quarta mensis noni, qui est Casleu.
Et Bethel miserat Sarasar et Regemmelech et viros, qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini,
ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes: "Numquid flendum est mihi in quinto mense vel ieiunandum, sicut iam feci multis annis?".
Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens:
"Loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens: Cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo mense per hos septuaginta annos, numquid revera ieiunastis mihi?
Et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis?
Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur et esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu eius, et Nageb habitaretur simul cum Sephela?".
Et factum est verbum Domini ad Zachariam dicens:
"Haec ait Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo;
et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro.
Et noluerunt attendere; et opposuerunt dorsum rebelle et aures suas aggravaverunt, ne audirent.
Et cor suum posuerunt adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
Et factum est, sicut cum clamaret, et ipsi non audierunt, sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.
Et disperdam eos per omnes gentes, quas nesciunt; et terra desolata est post eos, ita ut non esset transiens et revertens. Et posuerunt terram desiderabilem in desertum".