함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Paralipomenon I , CAPITULUM 9

1

Universus ergo Israel dinume ratus est, et summa eorum scrip ta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.

2

Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israel et sacerdotes et Levitae et Nathinaei.

3

Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudae et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse.

4

Uthai filius Ammiud filii Amri filii Imri filii Bani: de filiis Phares filii Iudae;

5

et de Selanitis: Asaia primogenitus et filii eius;

6

de filiis autem Zara: Iehuel et fratres eorum sescenti nonaginta.

7

Porro de filiis Beniamin: Sallu filius Mosollam filii Odovia filii Asana

8

et Iobania filius Ieroham et Ela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuel filii Iebaniae

9

et fratres eorum secundum genealogias suas nongenti quinquaginta sex; omnes hi principes familiarum secundum familias suas.

10

De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib et Iachin,

11

Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Meraioth filii Achitob principes domus Dei.

12

Porro Adaias filius Ieroham filii Phassur filii Melchiae et Maasai filius Adiel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer,

13

fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.

14

De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam filii Hasabia de filiis Merari;

15

Bacbacar quoque, Hares et Galal et Matthania filius Micha filii Zechri filii Asaph

16

et Abdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophathitarum.

17

Ianitores autem: Sellum et Accub et Telmon et Ahiman; et frater eorum Sellum princeps

18

et usque ad hoc tempus est in porta regis ad orientem. Hi erant ianitores castris filiorum Levi.

19

Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis de domo patris sui: hi Coritae erant super opera ministerii custodes liminum tabernaculi; patres autem eorum super castra Domini custodiebant introitum,

20

et Phinees filius Eleazari princeps erat super eos olim - Dominus sit cum eo! -

21

Zacharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi conventus.

22