함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Sapientia , CAPITULUM 1

1

Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum,

2

quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum, se autem manifestat eis, qui fidem habent in illum.

3

Perversae enim cogitationes separant a Deo, probata autem virtus corripit insipientes.

4

Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis.

5

Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus insensatis et corripietur a superveniente iniquitate.

6

Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor;

7

quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis.

8

Propter hoc, qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum iudicium corripiens.

9

In cogitationibus enim impii interrogatio erit, sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius;

10

quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non absconditur.

11

Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quoniam sermo absconditus in vacuum non ibit; os autem, quod mentitur, occidit animam.

12

Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum,

13

quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum;

14

creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra:

15

iustitia enim est immortalis.

16

Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius.