함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Osee , CAPITULUM 1

1

Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel.

2

Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee: "Vade, sume tibi mulierem fornicationum et filios fornicationum, quia fornicans fornicatur terra a Domino".

3

Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium.

4

Et dixit Dominus ad eum: "Voca nomen eius "Iezrahel", quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et cessare faciam regnum domus Israel;

5

et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel".

6

Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: "Voca nomen eius “Absque misericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis.

7

Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus".

8

Et ablactavit eam, quae erat "Absque misericordia", et concepit et peperit filium.

9

Et dixit: "Voca nomen eius "Non populus meus", quia vos non populus meus, et ego "Non sum" vobis.