함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Leviticus, CAPITULUM 1

1

Vocavit autem Moysen et locu tus est ei Dominus de tabernacu lo conventus dicens:

2

Loquere filiis Israel et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de animalibus domesticis, de bobus et pecoribus offerens victimas,

3

si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi Dominum;

4

ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens.

5

Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi conventus.

6

Detracta pelle, hostiam offerens in frusta concidet;

7

et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque lignorum super ignem composita,

8

membra, quae caesa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet et adipem.

9

Intestina autem et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris Domino.

10

Quod si de pecoribus eius oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret;

11

immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino. Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii Aaron sacerdotes per circuitum;

12

dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari.

13

Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia adolebit sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris suavissimi Domino.

14

Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, offeret de turturibus aut pullis columbae oblationem suam.

15

Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput adolebit in altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem altaris.

16

Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope altare ad orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent;

17

confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam sacerdos super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et incensum suavissimi odoris Domino.