함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Amos, CAPITULUM 7

1

Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae post fruges demessas regis.

2

Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: “Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?".

3

Misertus est Dominus super hoc. "Non erit", dixit Dominus Deus.

4

Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem.

5

Et dixi: "Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?".

6

Misertus est Dominus super hoc. "Sed et istud non erit", dicit Dominus Deus.

7

Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii.

8

Et dixit Dominus ad me: "Quid tu vides, Amos?". Et dixi: "Trullam caementarii". Et dixit Dominus: “Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.

9

Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio".

10

Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: "Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius.

11

Haec enim dicit Amos: “In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua”".

12

Et dixit Amasias ad Amos: "Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;

13

et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctuarium regis est, et domus regni est".

14

Responditque Amos et dixit ad Amasiam: "Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.

15

Et tulit me Dominus, cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: “Vade, propheta ad populum meum Israel”.

16

Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: “Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac”.

17

Propter hoc haec dicit Dominus: “Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua”".