함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Amos , CAPITULUM 8

1

Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce canistrum pomorum.

2

Et dixit: "Quid tu vides, Amos?". Et dixi: "Canistrum pomorum". Et dixit Dominus ad me: "Venit finis super populum meum Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.

3

Et lugent cantatrices palatii in die illa, dicit Dominus Deus; multa erunt cadavera, in omni loco proicientur: silentium.

4

Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae,

5

dicentes: “Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,

6

ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?””.

7

Iuravit Dominus in superbia Iacob: "Non obliviscar in perpetuum omnia opera eorum.

8

Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius, et ascendet quasi fluvius universa, fervebit et decrescet quasi flumen Aegypti?

9

Et erit: in die illa, dicit Dominus Deus, occidere faciam solem in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis

10

et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum.

11

Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini".

12

Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient.

13

In die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti.

14

Qui iurant in delicto Samariae et dicunt: "Vivit Deus tuus, Dan!" et "Vivit via, Bersabee!", et cadent et non resurgent ultra.