함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Baruch , CAPITULUM 5

1

Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decore eius, quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum.

2

Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est, et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni.

3

Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est, splendorem tuum.

4

Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei.

5

Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei.

6

Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis; inducet autem illos ad te portatos cum gloria sicut thronum regni;

7

constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei.

8

Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israel ex praecepto Dei.

9

Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso.