함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Esther , CAPITULUM 10

1

Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum.

2

Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum,

3

et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.

3

a. Dixitque Mardochaeus ad omnes: "A Deo facta sunt ista!".

3

b. Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit.

3

c. Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam;

3

d. duo autem dracones, ego sum et Aman;

3

e. gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum;

3

f. gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes.

3

g. Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium.

3

h. Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus.

3

i. Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam.

3

j. Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel".