함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Esther , CAPITULUM 7

1

Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.

2

Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: "Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis".

3

Ad quem illa respondit: "Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et populum meum, pro quo obsecro.

4

Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem".

5

Respondensque rex Asuerus ait: "Quis est iste et ubi est, ut haec audeat facere?".