함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Genesis , CAPITULUM 16

1

Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar,

2

dixit marito suo: "Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios". Cumque ille acquiesceret deprecanti,

3

tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem.

4

Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam.

5

Dixitque Sarai ad Abram: "Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te".

6

Cui respondens Abram: "Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet". Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea.

7

Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur,

8

dixit: "Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis?". Quae respondit: "A facie Sarai dominae meae ego fugio".

9

Dixitque ei angelus Domini: "Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius".

10

Et dixit ei angelus Domini: "Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine".

11

Et dixit ei angelus Domini: "Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.

12

Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula".

13

Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: "Tu Deus, qui vidisti me". Dixit enim: "Profecto hic vidi posteriora videntis me".

14

Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad.

15

Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael.

16

Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem.