함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Osee, CAPITULUM 3

1

Et dixit Dominus ad me: "Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum".

2

Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei.

3

Et dixi ad eam: "Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te".

4

Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim.

5

Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.