함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Osee , CAPITULUM 6

1

“Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos.

2

Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius.

3

Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram”.

4

Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.

5

Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur;

6

quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.

7

Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me.

8

Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine.

9

Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur.

10

In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel.

11

Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei.