함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Iacobi , CAPITULUM 4

1

Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris?

2

Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis;

3

petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.

4

Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.

5

Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: "Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis?".

6

Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: "Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam".

7

Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.

8

Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.

9

Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem.

10

Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

11

Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex.

12

Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum?

13

Age nunc, qui dicitis: "Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus";

14

qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;

15

pro eo ut dicatis: "Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud".

16

Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est.

17

Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!