함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ioannes, CAPITULUM 19

1

Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit.

2

Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum;

3

et veniebant ad eum et dicebant:"Ave, rex Iudaeorum!", et dabant ei alapas.

4

Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis:"Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam".

5

Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis:"Ecce homo!".

6

Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes:"Crucifige, crucifige!". Dicit eis Pilatus:"Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam".

7

Responderunt ei Iudaei:"Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit".

8

Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit

9

et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum:"Unde es tu?". Iesus autem responsum non dedit ei.

10

Dicit ergo ei Pilatus:"Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te?".

11

Respondit Iesus:"Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet".

12

Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes:"Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari".

13

Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha.

14

Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis:"Ecce rex vester!".

15

Clamaverunt ergo illi:"Tolle, tolle, crucifige eum!". Dicit eis Pilatus:"Regem vestrum crucifigam?". Responderunt pontifices:"Non habemus regem, nisi Caesarem".

16

Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.

17

Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha,

18

ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum.

19

Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum:"Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum".

20

Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece.

21

Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum:"Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: “Rex sum Iudaeorum"".

22

Respondit Pilatus:"Quod scripsi, scripsi!".

23

Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.

24

Dixerunt ergo ad invicem:"Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit", ut Scriptura impleatur dicens: "Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem". Et milites quidem haec fecerunt.

25

Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene.

26

Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri:"Mulier, ecce filius tuus".

27

Deinde dicit discipulo:"Ecce mater tua". Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

28

Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit:"Sitio".

29

Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.

30

Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit:"Consummatum est!". Et inclinato capite tradidit spiritum.

31

Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.

32

Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo;

33

ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,

34

sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.

35

Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis.

36

Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur:"Os non comminuetur eius",

37

et iterum alia Scriptura dicit:"Videbunt in quem transfixerunt".

38

Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.

39

Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.

40

Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire.

41

Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.

42

Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.