함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Ionas , CAPITULUM 2

1

Et praeparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Ionam; et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.

2

Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis

3

et dixit: "Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et respondit mihi; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.

4

Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.

5

Et ego dixi: “Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum”.

6

Circumdederunt me aquae usque ad guttur, abyssus vallavit me, iuncus alligatus est capiti meo.

7

Ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum, sed eduxisti de fovea vitam meam, Domine Deus meus.

8

Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, et venit ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.

9

Qui colunt idola vana, pietatem suam derelinquunt;

10

ego autem in voce laudis immolabo tibi, quaecumque vovi, reddam; salus Domini est".

11

Et dixit Dominus pisci, et evomuit Ionam in aridam.