함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Isaias , CAPITULUM 12

1

Et dices in die illa: "Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me.

2

Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem".

3

Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.

4

Et dicetis in die illa: "Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius.

5

Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in universa terra.

6

Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel".