함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Leviticus , CAPITULUM 12

1

Locutus est Dominus ad Moysen dicens:

2

Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Mulier, si, suscepto semine, pepererit masculum, immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae,

3

et die octavo circumcidetur infantulus;

4

ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis eius.

5

Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae.

6

Cumque expleti fuerint dies purificationis suae pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi conventus et tradet sacerdoti.

7

Qui offeret illa coram Domino et expiabit eam; et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam.

8

Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum et alterum pro peccato; expiabitque eam sacerdos, et sic mundabitur".