함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Leviticus, CAPITULUM 24

1

Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:

2

Praecipe fi liis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas candelabri iugiter.

3

Extra velum testimonii in tabernaculo conventus parabit illud Aaron a vespere usque ad mane coram Domino iugiter, ritu perpetuo in generationibus vestris.

4

Super candelabro mundissimo parabit lucernas semper in conspectu Domini.

5

Accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas,

6

quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues.

7

Et pones super ambas strues tus lucidissimum, ut sit panis in memoriale, incensum Domino.

8

Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel; foedus sempiternum.

9

Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto, quia sanctum sanctorum est ei de incensis Domini; iure perpetuo.

10

Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita.

11

Cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei, adductus est ad Moysen; vocabatur autem mater eius Salomith filia Dabri de tribu Dan.

12

Miseruntque eum in custodiam, donec nossent quid iuberet Dominus.

13

Qui locutus est ad Moysen dicens:

14

Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum coetus universus.

15

Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;

16

et, qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis coetus, sive ille peregrinus sive civis fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.

17

Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur.

18

Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima.

19

Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei:

20

fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.

21

Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur.

22

Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester".

23

Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.