함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Marcus, CAPITULUM 16

1

Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum.

2

Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.

3

Et dicebant ad invicem: "Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?".

4

Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde.

5

Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.

6

Qui dicit illis: "Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.

7

Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis"".

8

Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.

9

Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia.

10

Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus;

11

et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt.

12

Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam;

13

et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt.

14

Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant.

15

Et dixit eis: "Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae.

16

Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.

17

Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,

18

serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt".

19

Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.

20

Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.