함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Marcus, CAPITULUM 3

1

Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam;

2

et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum.

3

Et ait homini habenti manum aridam: "Surge in medium".

4

Et dicit eis: "Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere?". At illi tacebant.

5

Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: "Extende manum". Et extendit, et restituta est manus eius.

6

Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.

7

Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea

8

et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum.

9

Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter turbam, ne comprimerent eum.

10

Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.

11

Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: "Tu es Filius Dei!".

12

Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum.

13

Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum.

14

Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare

15

habentes potestatem eiciendi daemonia:

16

et imposuit Simoni nomen Petrum;

17

et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui;

18

et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum

19

et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.

20

Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

21

Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: "In furorem versus est".

22

Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: "Beelzebul habet" et: "In principe daemonum eicit daemonia".

23

Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: "Quomodo potest Satanas Satanam eicere?

24

Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud;

25

et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare.

26

Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet.

27

Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet.

28

Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint;

29

qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti".

30

Quoniam dicebant: "Spiritum immundum habet".

31

Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.

32

Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: "Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te".

33

Et respondens eis ait: "Quae est mater mea et fratres mei?".

34

Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: "Ecce mater mea et fratres mei.

35

Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est".