함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Marcus, CAPITULUM 7

1

Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis;

2

et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes

3

- pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum;

4

et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum -

5

et interrogant eum pharisaei et scribae: "Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?".

6

At ille dixit eis: "Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;

7

in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum".

8

Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum".

9

Et dicebat illis: "Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.

10

Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam" et: “Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur";

11

vos autem dicitis: “Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit",

12

ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri

13

rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis".

14

Et advocata iterum turba, dicebat illis: "Audite me, omnes, et intellegite:

15

Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant hominem!".

16

17

Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.

18

Et ait illis: "Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare,

19

quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit?", purgans omnes escas.

20

Dicebat autem: "Quod de homine exit, illud coinquinat hominem;

21

ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia,

22

adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia:

23

omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem".

24

Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere.

25

Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius.

26

Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius.

27

Et dicebat illi: "Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis".

28

At illa respondit et dicit ei: "Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum".

29

Et ait illi: "Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua".

30

Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse.

31

Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.

32

Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum.

33

Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius

34

et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: "Effetha", quod est: "Adaperire".

35

Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte.

36

Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant.

37

Et eo amplius admirabantur dicentes: "Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui!".