함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Numeri, CAPITULUM 21

1

Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos.

2

At Israel voto se Domino obligans ait: "Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius".

3

Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma.

4

Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris.

5

Locutusque contra Deum et Moysen ait: "Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo".

6

Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel.

7

Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: "Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes". Oravitque Moyses pro populo.

8

Et locutus est Dominus ad eum: "Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet".

9

Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur.

10

Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth,

11

unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam.

12

Et inde moventes venerunt ad torrentem Zared;

13

quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos.

14

Unde dicitur in libro bellorum Domini: "Vaheb in Supha et torrentes Arnon.

15

Scopuli torrentium inclinati sunt in habitationem Ar et recumbunt in finibus Moabitarum".

16

Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: "Congrega populum, et dabo ei aquam".

17

Tunc cecinit Israel carmen istud: "Ascendat puteus. Concinite ei.

18

Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces populi in sceptris et in baculis suis". De solitudine in Matthana;

19

de Matthana in Nahaliel; de Nahaliel in Bamoth;

20

de Bamoth in vallem, quae est in regione Moab in vertice Phasga, qui respicit contra desertum.

21

Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens:

22

Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.

23

Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel.

24

A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.

25

Tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorraei, in Hesebon scilicet et viculis eius.

26

Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon.

27

Idcirco dicitur in proverbio: "Venite in Hesebon! Aedificetur et construatur civitas Sehon!

28

Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon et devoravit Ar Moabitarum et deglutivit excelsa Arnon.

29

Vae tibi, Moab; peristi, popule Chamos! Dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorraeorum Sehon.

30

Iecimus sagittas in eos, disperiit Hesebon usque Dibon. Vastavimus usque Nophe et usque Medaba".

31

Habitavit itaque Israel in terra Amorraei.

32

Misitque Moyses, qui explorarent Iazer, cuius ceperunt viculos et expulerunt Amorraeos, qui erant ibi.

33

Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai.

34

Dixitque Dominus ad Moysen: "Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon".

35

Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internecionem; et possederunt terram illius.