함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Proverbia, CAPITULUM 24

1

Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis,

2

quia rapinas meditatur mens eorum, et perniciem labia eorum loquuntur.

3

Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur.

4

In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.

5

Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur.

6

Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit salus, ubi multa consilia sunt.

7

Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum.

8

Qui cogitat mala facere, vir perniciosus vocabitur.

9

Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.

10

Si fueris lassus in die angustiae, coartabitur fortitudo tua.

11

Erue eos, qui ducuntur ad mortem; et, qui trahuntur ad interitum, retine.

12

Si dixeris: "Nesciebamus hoc"; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua?

13

Comede, fili mi, mel, quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo.

14

Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit.

15

Ne insidieris, o nequam, domui iusti neque vastes requiem eius.

16

Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum.

17

Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum,

18

ne forte videat Dominus, et displiceat ei et auferat ab eo iram suam.

19

Ne succendas ira in pessimos nec aemuleris impios,

20

quoniam non erit posteritas maligno, et lucerna impiorum exstinguetur.

21

Time Dominum, fili mi, et regem et cum nova sectantibus non commiscearis,

22

quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?

23

Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum.

24

Qui dicit impio: "Iustus es", maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus.

25

Qui vero arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio boni.

26

Labia deosculatur, qui recta verba respondet.

27

Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam.

28

Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis.

29

Ne dicas: "Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum".

30

Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis:

31

et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat;

32

quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam:

33

"Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas,

34

et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus".