함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 10

1

LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?

2

Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.

3

Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit.

4

NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua:"Non requiret; non est Deus".

5

Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur.

6

Dixit enim in corde suo:"Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo".

7

PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.

8

Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.

9

SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.

10

Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius.

11

Dixit enim in corde suo:"Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem". -

12

COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum.

13

Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo:"Non requires".

14

RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor.

15

SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies.

16

Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.

17

TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam

18

iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.