함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 101

1

David. PSALMUS. Misericordiam et iudicium cantabo; tibi, Domine, psallam.

2

Intellegam in via immaculata; quando venies ad me? Perambulabo in innocentia cordis mei, in medio domus meae.

3

Non proponam ante oculos meos rem iniustam; facientem praevaricationes odio habebo, non adhaerebit mihi.

4

Cor pravum recedet a me, malignum non cognoscam.

5

Detrahentem secreto proximo suo, hunc cessare faciam; superbum oculo et inflatum corde, hunc non sustinebo.

6

Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; qui ambulat in via immaculata, hic mihi ministrabit.

7

Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam; qui loquitur iniqua, non stabit in conspectu oculorum meorum.

8

In matutino cessare faciam omnes peccatores terrae, ut disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.