함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 110

1

David. PSALMUS. Dixit Dominus Domino meo:"Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum".

2

Virgam potentiae tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.

3

Tecum principatus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctis, ex utero ante luciferum genui te.

4

Iuravit Dominus et non paenitebit eum: "Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech".

5

Dominus a dextris tuis, conquassabit in die irae suae reges.

6

Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, conquassabit capita in terra spatiosa.

7

De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput.