함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 111

1

ALLELUIA. ALEPH. Confitebor Domino in toto corde meo, BETH. in consilio iustorum et congregatione.

2

GHIMEL. Magna opera Domini, DALETH. exquirenda omnibus, qui cupiunt ea.

3

HE. Decor et magnificentia opus eius, VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

4

ZAIN. Memoriam fecit mirabilium suorum, HETH. misericors et miserator Dominus.

5

TETH. Escam dedit timentibus se; IOD. memor erit in saeculum testamenti sui.

6

CAPH. Virtutem operum suorum annuntiavit populo suo, LAMED. ut det illis hereditatem gentium;

7

MEM. opera manuum eius veritas et iudicium. NUN. Fidelia omnia mandata eius,

8

SAMECH. confirmata in saeculum saeculi, AIN. facta in veritate et aequitate.

9

PHE. Redemptionem misit populo suo, SADE. mandavit in aeternum testamentum suum. COPH. Sanctum et terribile nomen eius.

10

RES. Initium sapientiae timor Domini, SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea; TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi.