함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 112

1

ALLELUIA. ALEPH. Beatus vir, qui timet Dominum, BETH. in mandatis eius cupit nimis.

2

GHIMEL. Potens in terra erit semen eius, DALETH. generatio rectorum benedicetur.

3

HE. Gloria et divitiae in domo eius, VAU. et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

4

ZAIN. Exortum est in tenebris lumen rectis, HETH. misericors et miserator et iustus.

5

TETH. Iucundus homo, qui miseretur et commodat, IOD. disponet res suas in iudicio,

6

CAPH. quia in aeternum non commovebitur. LAMED. In memoria aeterna erit iustus,

7

MEM. ab auditione mala non timebit. NUN. Paratum cor eius, sperans in Domino,

8

SAMECH. confirmatum est cor eius, non timebit, AIN. donec despiciat inimicos suos.

9

PHE. Distribuit, dedit pauperibus; SADE. iustitia eius manet in saeculum saeculi, COPH. cornu eius exaltabitur in gloria.

10

RES. Peccator videbit et irascetur, SIN. dentibus suis fremet et tabescet. TAU. Desiderium peccatorum peribit.