함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 113

1

ALLELUIA. Laudate, pueri Domini, laudate nomen Domini.

2

Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.

3

A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.

4

Excelsus super omnes gentes Dominus, super caelos gloria eius.

5

Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat

6

et se inclinat, ut respiciat in caelum et in terram?

7

Suscitans de terra inopem, de stercore erigens pauperem,

8

ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.

9

Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.