함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi, CAPITULUM 119

1

ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

2

Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum.

3

Non enim operati sunt iniquitatem, in viis eius ambulaverunt.

4

Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.

5

Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas!

6

Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus praeceptis tuis.

7

Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae.

8

Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque.

9

BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos.

10

In toto corde meo exquisivi te; ne errare me facias a praeceptis tuis.

11

In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.

12

Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas.

13

In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui.

14

In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis.

15

In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas.

16

In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum.

17

GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum.

18

Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

19

Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua.

20

Defecit anima mea in desiderando iudicia tua in omni tempore.

21

Increpasti superbos; maledicti, qui errant a praeceptis tuis.

22

Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi.

23

Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis.

24

Nam et testimonia tua delectatio mea, et consilium meum iustificationes tuae.

25

DALETH. Adhaesit pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum.

26

Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas.

27

Viam mandatorum tuorum fac me intellegere, et exercebor in mirabilibus tuis.

28

Lacrimata est anima mea prae maerore; erige me secundum verbum tuum.

29

Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi benigne.

30

Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi.

31

Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere.

32

Viam mandatorum tuorum curram, quia dilatasti cor meum.

33

HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper.

34

Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto corde meo.

35

Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, quia ipsam volui.

36

Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam.

37

Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.

38

Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum.

39

Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda.

40

Ecce concupivi mandata tua; in iustitia tua vivifica me.

41

VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum.

42

Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.

43

Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi.

44

Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi.

45

Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi.

46

Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundar.

47

Et delectabor in praeceptis tuis, quae dilexi.

48

Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. -

49

ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.

50

Hoc me consolatum est in humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me.

51

Superbi deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi.

52

Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum.

53

Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem tuam.

54

Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae in loco peregrinationis meae.

55

Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiam legem tuam.

56

Hoc factum est mihi, quia mandata tua servavi.

57

HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua.

58

Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum.

59

Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua.

60

Festinavi et non sum moratus, ut custodiam praecepta tua.

61

Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.

62

Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae.

63

Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua.

64

Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me.

65

TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.

66

Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia praeceptis tuis credidi.

67

Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium tuum custodiam.

68

Bonus es tu et benefaciens, doce me iustificationes tuas.

69

Excogitaverunt contra me dolosa superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua.

70

Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum.

71

Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas.

72

Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti.

73

IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua.

74

Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi.

75

Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate humiliasti me.

76

Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.

77

Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua delectatio mea est.

78

Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis.

79

Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.

80

Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.

81

CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.

82

Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes:"Quando consolaberis me?".

83

Quia factus sum sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus.

84

Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium?

85

Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam.

86

Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me.

87

Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua.

88

Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. -

89

LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum constitutum est in caelo.

90

In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet.

91

Secundum iudicia tua permanent hodie, quoniam omnia serviunt tibi.

92

Nisi quod lex tua delectatio mea est, tunc forte periissem in humilia tione mea.

93

In aeternum non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me.

94

Tuus sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exqui sivi.

95

Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi.

96

Omni consummationi vidi finem, latum praeceptum tuum nimis.

97

MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est.

98

Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum, quia in aeternum mihi est.

99

Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est.

100

Super senes intellexi, quia mandata tua servavi.

101

Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.

102

A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.

103

Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo.

104

A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam mendacii.

105

NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis.

106

Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae.

107

Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum.

108

Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce me.

109

Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.

110

Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.

111

Hereditas mea testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt.

112

Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, in finem.

113

SAMECH. Duplices corde odio habui et legem tuam dilexi.

114

Tegmen et scutum meum es tu, et in verbum tuum supersperavi.

115

Declinate a me, maligni, et servabo praecepta Dei mei.

116

Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea.

117

Sustenta me, et salvus ero et delectabor in iustificationibus tuis semper.

118

Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum.

119

Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua.

120

Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis timui.

121

AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me.

122

Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi.

123

Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiae tuae.

124

Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me.

125

Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.

126

Tempus faciendi Domino; dissipaverunt legem tuam.

127

Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum.

128

Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. -

129

PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea.

130

Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis.

131

Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua desiderabam.

132

Convertere in me et miserere mei secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum.

133

Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas.

134

Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua.

135

Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas.

136

Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.

137

SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum.

138

Mandasti in iustitia testimonia tua et in veritate nimis.

139

Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.

140

Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.

141

Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus.

142

Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas.

143

Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est.

144

Iustitia testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam.

145

COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; iustificationes tuas servabo.

146

Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua.

147

Praeveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi.

148

Praevenerunt oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua.

149

Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me.

150

Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem tua longe facti sunt.

151

Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas.

152

Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.

153

RES. Vide humiliationem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.

154

Iudica causam meam et redime me; propter eloquium tuum vivifica me.

155

Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt.

156

Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica me.

157

Multi, qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi.

158

Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia eloquia tua non custodierunt.

159

Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me.

160

Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae.

161

SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.

162

Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.

163

Mendacium odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi.

164

Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae.

165

Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.

166

Exspectabam salutare tuum, Domine, et praecepta tua feci.

167

Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexi ea vehementer.

168

Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo.

169

TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum.

170

Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum libera me.

171

Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.

172

Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia praecepta tua iustitia.

173

Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi.

174

Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est.

175

Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me.

176

Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus.