함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 12

1

Magistro chori. Super octavam. PSALMUS. David.

2

Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum.

3

Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt.

4

Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam.

5

Qui dixerunt:"Lingua nostra magnificabimur, labia nostra a nobis sunt; quis noster dominus est?".

6

Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt.

7

Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, separatum a terra, purgatum septuplum.

8

Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum. In circuitu impii ambulant, cum exaltantur sordes inter filios hominum.