함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 120

1

Canticum ascensionum. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me.

2

Domine, libera animam meam a labiis mendacii, a lingua dolosa.

3

Quid detur tibi aut quid apponatur tibi, lingua dolosa?

4

Sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum.

5

Heu mihi, quia peregrinatus sum in Mosoch, habitavi ad tabernacula Cedar!

6

Multum incola fuit anima mea cum his, qui oderunt pacem.

7

Ego eram pacificus; cum loquebar, illi impugnabant me.