함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 121

1

Canticum ascensionum. Levabo oculos meos in montes: unde veniet auxilium mihi?

2

Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram.

3

Non dabit in commotionem pedem tuum neque dormitabit, qui custodit te.

4

Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel.

5

Dominus custodit te, Dominus umbraculum tuum ad manum dexteram tuam.

6

Per diem sol non percutiet te, neque luna per noctem.

7

Dominus custodiet te ab omni malo; custodiet animam tuam Dominus.

8

Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum.