함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 122

1

Canticum ascensionum. David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: "In domum Domini ibimus".

2

Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem.

3

Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum.

4

Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

5

Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David.

6

Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: "Securi sint diligentes te!

7

Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis!".

8

Propter fratres meos et proximos meos loquar:"Pax in te!".

9

Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi.