함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 123

1

Canticum ascensionum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.

2

Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.

3

Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;

4

quia multum repleta est anima nostra derisione abundantium et despectione superborum.