함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 124

1

Canticum ascensionum. David. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel,

2

nisi quia Dominus erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos:

3

forte vivos deglutissent nos, cum irasceretur furor eorum in nos.

4

Forsitan aqua absorbuisset nos, torrens pertransisset animam nostram;

5

forsitan pertransissent animam nostram aquae intumescentes.

6

Benedictus Dominus, qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum.

7

Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos erepti sumus.

8

Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.