함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 126

1

Canticum ascensionum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi somniantes.

2

Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: "Magnificavit Dominus facere cum eis".

3

Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes.

4

Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrentes in austro.

5

Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.

6

Euntes ibant et flebant semen spargendum portantes; venientes autem venient in exsultatione portantes manipulos suos.