함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 127

1

Canticum ascensionum. Salomonis. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant, qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam.

2

Vanum est vobis ante lucem surgere et sero quiescere, qui manducatis panem laboris, quia dabit dilectis suis somnum.

3

Ecce hereditas Domini filii, merces fructus ventris.

4

Sicut sagittae in manu potentis, ita filii iuventutis.

5

Beatus vir, qui implevit pharetram suam ex ipsis: non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta.