함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 128

1

Canticum ascensionum. Beatus omnis, qui timet Dominum, qui ambulat in viis eius.

2

Labores manuum tuarum manducabis, beatus es, et bene tibi erit.

3

Uxor tua sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.

4

Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum.

5

Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae;

6

et videas filios filiorum tuorum. Pax super Israel!