함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi, CAPITULUM 129

1

Canticum ascensionum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel,

2

saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me.

3

Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos.

4

Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum.

5

Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.

6

Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit;

7

de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit.

8

Et non dixerunt, qui praeteribant: "Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini".