함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 13

1

Magistro chori. PSALMUS. David.

2

Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertes faciem tuam a me?

3

Usquequo ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?

4

Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte,

5

ne quando dicat inimicus meus:"Praevalui adversus eum!"; neque exsultent, qui tribulant me, si motus fuero.

6

Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.