함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 131

1

Canticum ascensionum. David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me.

2

Vere pacatam et quietam feci animam meam; sicut ablactatus in sinu matris suae, sicut ablactatus, ita in me est anima mea.

3

Speret Israel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.