함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi, CAPITULUM 133

1

Canticum ascensionum. David. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum:

2

sicut unguentum optimum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius;

3

sicut ros Hermon, qui descendit in montes Sion, quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, vitam usque in saeculum.