함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 137

1

Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.

2

In salicibus in medio eius suspendimus citharas nostras.

3

Quia illic rogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et, qui affligebant nos, laetitiam: "Cantate nobis de canticis Sion".

4

Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?

5

Si oblitus fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea;

6

adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non praeposuero Ierusalem in capite laetitiae meae.

7

Memor esto, Domine, adversus filios Edom diei Ierusalem; qui dicebant:"Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea".

8

Filia Babylonis devastans, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis;

9

beatus, qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram.