함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 138

1

David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi,

2

adorabo ad templum sanctum tuum; et confitebor nomini tuo propter misericordiam tuam et veritatem tuam, quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum.

3

In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem.

4

Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia audierunt eloquia oris tui.

5

Et cantabunt vias Domini, quoniam magna est gloria Domini;

6

quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et superbum a longe cognoscit.

7

Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et contra iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me faciet dextera tua.

8

Dominus perficiet pro me; Domine, misericordia tua in saeculum: opera manuum tuarum ne despicias.