함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 14

1

Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo:"Non est Deus". Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.

2

Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum.

3

Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

4

Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt;

5

illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est.

6

Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est.

7

Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.