함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 141

1

PSALMUS. David. Domine, clamavi ad te, ad me festina; intende voci meae, cum clamo ad te.

2

Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. -

3

Pone, Domine, custodiam ori meo et vigiliam ad ostium labiorum meorum.

4

Non declines cor meum in verbum malitiae ad machinandas machinationes in impietate cum hominibus operantibus iniquitatem; et non comedam ex deliciis eorum.

5

Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum.

6

Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant.

7

Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra, dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni.

8

Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam.

9

Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

10

Cadent in retiacula sua peccatores simul, ego autem ultra pertranseam.