함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 143

1

PSALMUS. David. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua iustitia.

2

Et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

3

Quia persecutus est inimicus animam meam, contrivit in terra vitam meam, collocavit me in obscuris sicut mortuos a saeculo.

4

Et anxiatus est in me spiritus meus, in medio mei obriguit cor meum.

5

Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum recogitabam.

6

Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi.

7

Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non abscondas faciem tuam a me, ne similis fiam descendentibus in lacum.

8

Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.

9

Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi.

10

Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam;

11

propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. In iustitia tua educes de tribulatione animam meam

12

et in misericordia tua disperdes inimicos meos; et perdes omnes, qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.