함께보기는 두 종류만 가능합니다.

Vulgata

Psalmi , CAPITULUM 149

1

ALLELUIA. Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum.

2

Laetetur Israel in eo, qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.

3

Laudent nomen eius in choro, in tympano et cithara psallant ei,

4

quia beneplacitum est Domino in populo suo, et honorabit mansuetos in salute.

5

Iubilent sancti in gloria, laetentur in cubilibus suis.

6

Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum,

7

ad faciendam vindictam in nationibus, castigationes in populis,

8

ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis,

9

ad faciendum in eis iudicium conscriptum. Gloria haec est omnibus sanctis eius. ALLELUIA.